REGULA I
Studiorum finis esse debet ingenii directio ad solida et vera, de
iis omnibus quae occurrunt, proferenda judicia.
1. Ea est hominum consuetudo, ut, quoties aliquam similitudinem
inter duas res agnoscunt, de utraque judicent, etiam in eo in quo sunt
diversae, quod de alterutra verum esse compererunt. Ita scientias, quae
totae in animi cognitione consistunt, cum artibus, quae aliquem corporis
usum habitumque desiderant, male conferentes, videntesque non omnes artes
simul ab eodem homine esse addiscendas, sed illum in optimum artificem
facilius evadere, qui unicam tantum exercet, |
quoniam eaedem manus agris colendis et citharae pulsandae, vel pluribus
ejusmodi diversis officiis, non tam commode, quam unico ex illis possunt
aptari; idem de scientiis etiam crediderunt, illasque pro diversitate objectorum
ad invicem distinguentes, singulas seorsim et aliis omnibus omissis quaerendas
esse sunt arbitrati. In quo sane decepti sunt. Nam cum scientiae omnes
nihil aliud sint quam humana scientia, quae semper una et eadem manet,
quantumvis differentibus subjectis applicata, nec majorem ab illis distinctionem
mutuatur, quam solis lumen a reum, quas illustrat, varietate, non opus
est ingenia limitibus ullis cohibere: neque enim nos unius veritatis cognitio,
veluti unius artis usus, ab alterius inventione dimovet, sed potius juvat.
Et profecto mirum mihi videtur, plerosque hominum plantarum vires, siderum
motus, metallorum transmutationes, similiumque disciplinarum objecta diligentissime
perscrutari, atque interim fere nullos de bona mente, sive de hac universali
Sapientia, cogitare, cum tamen alia omnia non tam propter se, quam quia
ad hanc aliquid conferunt, sint aestimada. Ac proinde non immerito hanc
regulam primam omnium proponimus, quia nihil prius a recta quaerendae veritatis
via nos abducit, quam si non ad hunc finem generalem, sed ad aliquos particulares
studia dirigamus. Non de perversis loquor et damnandis, ut sunt inanis
gloria vel lucrum turpe: ad hos enim perspicuum est fucatas rationes, et
vulgi ingeniis accommodata ludibria, longe magis compen|diosum
iter aperire, quam possit solida veri cognitio. Sed de honestis etiam intelligo
et laudandis, quia ab his decipimur saepe subtilius; ut si quaeramus scientias
utiles ad vitae commoda, vel ad illam voluptatem, quae in veri contemplatione
reperitur, et quae fere unica est integra et nullis turbata doloribus in
hac vita felicitas. Hos enim scientiarum fructus legitimos possumus quidem
exspectare; sed, si de illis inter studendum cogitemus, saepe efficiunt,
ut multa, quae ad aliarum rerum cognitionem necessaria sunt, vel quia prima
fronte parum utilia, vel quia parum curiosa videbuntur, omittamus. Credendumque
est, ita omnes inter se esse connexas, ut longe facilius sit cunctas simul
addiscere, quam unicam ab aliis separare. Si quis igitur serio rerum veritatem
investigare vult, non singularem aliquam debet opt e scientiam: sunt enim
omnes inter se conjunctae et a se invicem dependentes; sed cogitet tantum
de naturali rationis lumine augendo, non ut hanc aut illam scholae difficultatem
resolvat, sed ut in singulis vitae casibus intellectus voluntati praemonstret
quid sit eligendum; et brevi mirabitur se longe majores progressus fecisse,
quam qui ad particularia student, et non modo eadem omnia quae alii cupiunt,
esse adeptum, sed altiora etiam quam possint exspectare.
|
|